- JACCHUS
- JACCHUSunum ex Bacchi nominibus ἀπὸ τȏυ ἰάχειν, i. e. a vociferando. Eustath. ad fin. Il. ά: Ι῎αχεν, inquit, τὸ ἠχεῖν, καὶ ἰάχειν λέγεται κατὰ ὁνοματοποιΐαν, ἀφ᾿ τȏυ καὶ Ι῎ακχος οὐ μόνον ὁ ἐπὶ Διονύσω ἦχος, ἀλλὰ καὶ αὐτὸς ἐκεῖνος. Solent enim Bacchae, Liberi patris Orgia celebrantes, omnia inconditis clamoribus implere. Et quoniam Bacchus vini raeses esle creditur, non raro Iacchum poetae pro vino usurpant. Virg. Eclog. 6. v. 15.Inflatum hesterno venas, ut semper, Iaccho.Nic. Lloyd. Sunt qui Cereris eum filium faciant, qui a matre ductus ad filiam investigandam, in aedibus anus Eleusiniae Baubûs, quae Cererem hospitio excepit, matrem ad risum compulit, fecitque, ut cyceonem maerore paululum remislo ebiberit: hinc in Eleusiniis sacris una cum Cerere ac Proserpina cultus. Certe in Sacris illis semper iuncti leguntur, Δημήτηρ καὶ Κόρη καὶ Ι῎ακχος. Alii tamen, non ipsius Cereris puerum, licet eius lacte nutritum, unde mammosa Ceres ab Faccho Lucretio dicitur; de Rer. Nat. l. 2. v. 654. l. 4. v. 1162. l. 5. v. 14. sed indigenam Attici soli heroem, et Baubûs modo dictae filium fuisse, aiunt, eundemque cum Cyamite Heroe, de quo supra. Alii aliter, ut videre est apud Salmas. ad Solin. p. 750. Vide quoque infra September, it. Sol.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.